라틴어 문장 검색

venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: "Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!". Et iustificata est sapientia ab operibus suis ".
그런데 사람의 아들이 와서 먹고 마시자, ‘보라, 저자는 먹보요 술꾼이며 세리와 죄인들의 친구다.’ 하고 말한다. 그러나 지혜가 옳다는 것은 그 지혜가 이룬 일로 드러났다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 11장19)
Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
그런 것들은 자발적인 신심과 겸손과 육신의 고행을 내세워 지혜로운 것처럼 들리지만, 육신의 욕망을 다스리는 데에는 아무런 가치도 없습니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 2장23)
Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator [0462B] Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae majestatis cultum exhibere credatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:1)
et vix ad saturitatem prae dulcedine expleri hoc gustato valebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:8)
"Honora ergo Dominum desubstantia tua omnium frugum tuarum et inplebuntur horrea tua saturitate,et vino torcularia redundabunt," ut Salomon dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:15)
et implebuntur horea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 12:3)
Ne sit vorax, potator, luxuriosus, violentus, mendax, avarus et de mala conversatione.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 63:3)
VII. Exemplum de clerico domum potatorum intrante.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 83:1)
Venerunt ergo in locum ubi potatores convenerant.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:2)
Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptelam ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in observatione religionis et humilitate cordis, non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis (Coloss.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:16)
enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem.
(아풀레이우스, 플로리다 17:22)
"Sit deus propitius huic potatori."
(ARCHIPOETA, X48)
Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
(불가타 성경, 나훔서, 1장10)
deinde exigua portione medicatur aqua, mox pari mensura mixta datur ad saturitatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 4:3)
"Ex quo sollicite providendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION